- VINCE Luna
- VINCE Lunaa superstitiosis olim Lunae laboranti ac deliquium patienti acclamari solitum, ne a Sole scil. se vinci pateretur. Indiculus Superstit. et paganiar. in Concilio Liptin. A. C. 743. De Lunae delectione, quod dicunt Vince Luna. Id quod fiebat magna cum vociferatione, uti videre est apud Maximum Taurin. Homil. de defectu Lunae. Unde Eligius apud Audoenum, in vita eius, l. 2. c. 15. Nulfus si quando Luna obscuratur, vociferari praesumat. Addebatur ei iuvandae aeris tinnitus, ut auctor est Plut. Aemiliô. et Tacitus, l. 1. Annal. c. 28. tubarum clangor, teste Farnabiô, ad Hyppolytum Senecae, v. 790. aliaque maleficia. Beda, de Rom. peccator. c. 21. Quando Luna obscuratur, vel clamoribus suis, vel maleficiis, sacrilegô usu, se defensare posse confidunt. Nempe tunc Lunam a Sole impeti credebant. Sicut Turcae hodieque ab horribili fera vim pati, et Indi, usque ad sanguinis effusionem flagellari, cum eclipsim patitur, hubent persuasum, vide P. de Valle, Itiner. Part. 2. Octav. Ferrarium, Origin. Ital. voce Glubiana, Car. du Fresne, Glossar. etc. nec non supra Ecclipsis, it. Luna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.